monumenta.ch > Plinius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 108
{XLVI} quo apparet soli naturam esse, quae gignat, quoniam compertum est nec soles proficere quicquam, cum cesset, nec imbres. mirum et illud, scatebra fonticuli semper emicante lacum neque augeri neque effluere. iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius, quia validius commovent limum.